Voter pour O Fortuna :
Voter pour O Fortuna :
O Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.
Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.
Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite!
Aucun commentaire sur O Fortuna pour l'instant...
- Floret Silva Nobilis - 1 vue(s)
- Circa Mea Pectora - 4 vue(s)
- Ego Sum Abbas - 4 vue(s)
- Stetit Puella - 3 vue(s)
- Cignus Ustus Cantat - 0 vue(s)
- Dies, Nox Et Omnia - 4 vue(s)
- Amor Volat Undique - 2 vue(s)
- Veni, Veni, Venias - 2 vue(s)
- Estuans Interius - 2 vue(s)
- Omnia Sol Temperat - 1 vue(s)
- Veris Leta Facies - 3 vue(s)
- Tempus Es Iocundum - 2 vue(s)
- Ecce Gratum - 13 vue(s)
- In Taberna Quando Sumus - 4 vue(s)
- Ave Formosissima - 2 vue(s)
- Fortune Plango Vulnera - 3 vue(s)
- Reie - 2 vue(s)
- Chramer, Gip Die Varwe Mir - 1 vue(s)
- Si Puer Cum Puellula - 4 vue(s)