Fortuna Imperatrix Mundi - Karl Orff



O Fortuna

velut luna

statu variabilis,

semper crescis

aut decrescis;

vita detestabilis

nunc obdurat

et tunc curat

ludo mentis aciem,

egestatem,

potestatem

dissolvit ut glaciem.



Sors immanis

et inanis,

rota tu volubilis,

status malus,

vana salus

semper dissolubilis,

obumbrata

et velata

michi quoque niteris;

nunc per ludum

dorsum nudum

fero tui sceleris.



Sors salutis

et virtutis

michi nunc contraria,

est affectus

et defectus

semper in angaria.

Hac in hora

sine mora

corde pulsum tangite;

quod per sortem

sternit fortem,

mecum omnes plangite!



Fortune plango vulnera

stillantibus ocellis

quod sua michi munera

subtrahit rebellis.

Verum est, quod legitur,

fronte capillata,

sed plerumque sequitur

Occasio calvata.



In Fortune solio

sederam elatus,

prosperitatis vario

flore coronatus;

quicquid enim florui

felix et beatus,

nunc a summo corrui

gloria privatus.



Fortune rota volvitur:

descendo minoratus;

alter in altum tollitur;

nimis exaltatus

rex sedet in vertice

caveat ruinam!

nam sub axe legimus

Hecubam reginam.



Le Meilleur de toute la Musique en Paroles, Chansons et Lyrics sur www.Paroles-Lyrics.fr